16.10.07

Cit#22 - Planctus destructionis regni Ungarie per Tartaros, 1º pergaminho

Entre 1241-42 os mongóis invadiram a Hungria.
Lamento pela Destruição do Reino da Hungria pelos Tártaros
Escrito por um clérigo da época.

Tu, qui deus es cunctorum,
iustus iudex meritorum
bonis reddens bona multa
mala nulla fers inulta
equa lance iustitie.

'Peccaverunt' 'nostri' 'patres'
tibi, nos et nostri fratres,
mala nostra succreverunt,
que nos nimis invenerunt
in diebus angustie.

Cuncti sumus neci dati,
sunt populi captivati,
sunt milites gladiati;
ad quid ergo sumus nati
tanta mala cernere ?

Fluit saguis feminarum,
pallet decor puellarum,
puerorum turba tacet,
senex, anus ense iacet
nephario funere,

Domum Saul Philistei,
genus Iacob Canopei,
gregem iusti Iob Sabei;
cum insontes oves dei
tanta cede sternitis.

Trucidatis matronarum
turbam, simul puellarum
neque clerum reverentes
neque senum miserentes
nec parvulis parcitis.

Que vos terra, qui parentes
genuerunt tales gentes
tam crudeles, tam feroces,
ad nocendum tam veloces
et sub armis vivere.

O natura mater dura,
quare tibi fuit cura
sevam gentem Tartharorum
ad flagellorum populorum
in hanc lucem ducere?

Cur non matres conclusisti;
cur conceptum concessisti,
nequam proles cur creatur,
per quam mundus conturbatur,
cultor Christi moritur?

Heu, quis aquas capitibus
nec non nostris luminibus
lacrimarum dabit munus
ad plangendum tantum funus,
quod nobis ingeritur?

Ierusalem mater, plange,
celi forum planctu tange,
mitte sursum suspirium,
vestem sume cilicium,
caput sparge cinere.

Grandis tibi venit dolor,
omnis a te fugit color,
funde fontem lacrimarum,
planctum tibi fac amarum
diro lesa vulnere.

Universi tui nati
probi, pulcri, delicati
sunt ab hoste iugulati,
vulnerati, vinculati
per ingens obprobrium.

Interfecti sepultura,
wlnerati carent cura,
vinculati solutore,
fugitivi protectore
pro timore gentium.

Arma duces acceperunt,
viri fortes convenerunt
hosti terga percussuri
vel ab hoste ruituri
cuncti pari prelio.

Set cum belli lux illuxit,
hostem Martem mox instruxit,
Hungarorum cor expavit,
castra timor perturbavit,
fugit mens et ratio.

Regnum nutat et corona,
Mars desevit et Bellona,
vibrat hastas, tela iacit
et in mensem cedem facit,
fusa iacent corpora.

Pontifices et primatos
una cadunt, almi vates
prosternuntur, viri fortes
disperguntur et cohortes,
instant dura tempora.

Summa nescit occisorum
mera claudi numerorum,
det bine, que venerunt,
cum sorore vix ruperunt
morientum licia.

Hungarorum pro ruina
celum stupet pro ruina,
chaos ferri mundi rebus
crederetur hiis diebus
hac visa miseria.

Est completum, Davitico
quod cantatur in cantico,
nullus fuit; magnatorum
carnes sive clericorum
qui telbari traderet.

Tabescentes putruerunt,
aves celi commederunt,
dentes canum consumpserunt,
ossa lupi disperserunt;
nemo, qui repelleret.

Non est mirum, quod sunt victi,
quod sic morti sunt addicti,
nam maiores et minores
corrumpentes bonos mores
sectabantur vitia.

Erant eneim viri duri
repugnantes omni iuri,
falsi testes et periuri,
mechi, fures, Epicuri,
quorum deus dolia.

Oppressores advenarum,
vastatores viduarum,
exactores egenorum
et predones pupillorum
repulsa iustitia.

In vestitu sumptuosi,
in ornatu studiosi,
compti, docti superbire,
curiosi lasciviri
prolventes mandacia.

Plorans plorat Rachel pia
non admittens solatia
Tartharo malitia
filiorum tot milia
cessa brevi spatio.

Nata Syon luget via,
venit ad se nemo quia
nec filius nec filia
matris agens solempnia
pacis in naufragio.

Truculentus hostis finit,
dei domus ignis unit,
tempus transit lucis feste
non honeste, set moleste
cum multa mestitia.

Non salutis officium
pro salute fidelium
in hac vita viventium
nec a carne migrantium
aguntur obsequia.

Sem comentários:

Enviar um comentário

Convento dos Capuchos

palmas das mãos nestas pedras de musgo afago o teu fôlego neste claustro oh Deus do fresco da capela me arrepia o teu sopro do teu cla...